- HIRUNDO
- I.HIRUNDODiis olim Penatibus carum animal, uti ex Aeliano docet LIl. Girald. de Gentium Diis, et ex Varronis in Menippeis loco, de templo Apollinis exusto, cuius Arnob. meminit adv. Gentes l. 6. God. Stewech. Electis ad eum: avis migratoria est. Anacreon Ode 33.Σὺ μὲν φίλη χελιδὼνΕ᾿τηςίη μολοῦςα,Θερει πλέκεις καλίην,Χειμνῶ δ᾿ εἶς ἄφαντος etc.Abit autem hibernis mensibus, et sub veris initium redit. Unde apud Theognim l. 3. de Rhodiorum sacrificiis, ita incipit cantilena, quam ostiatim canebant οἱ χελιδονίζοντες, i. e. Agyrtae, qui hirundinem venisse nuntiabunt, Η῏λθ᾿ ἦλθε χελιδὼν καλὰς ὥρας ἄγουςα, καὶ καλοὺς εν᾿ιαντοὺς, ἐπὶ γαςτέρα λευκὰ, κᾀπὶ νῶτα μέλαινα, Venit, venit hirundo, pulchra tempora adducens et pulchros annos, albo ventre et nigro dorso. Et, uti Theon ad Aratum acribit, piscem Borealem Vett. cum hirundinis capite pingebant, et ἰχθυν χελιδονίαν vocabant, quae veris praeludium ortu suo significabat. Mora earum 6. mensium; uti enim initio veris eniunt, sic recedunt in fine aestatis. At quo migrent, non compertum est. Isid. in genere. maria, inquit, transvolat ibique hieme commoratur hirundo. Herod. de Aethiopia sub Aegypto l. 2. c. 22. milvos et hirundines toto anni tempore ibi esse, nec per hiemem discedere, ait Anacreon ubi supra.Χειμῶνι δ᾿ εἶς ἄφαντος,Η῎ Νεῖλον, ἢ ᾿πι Μέμφιν.Hieme autem non conspiceris,Sive Nilum, sive Memphim petas etc.Utut sit, discedens agmen deserere apud eas grave crimen, si fides Mart. l. 5. Epigr. 68. cuius epigraphe de hirundine,Hibernos peterent solito cum more recessus,Atthides in ntdis una remansit avis.Deprendere nefas ad tempora vernareversae,Et profugam volucres diripuêre suae.Sed et a frigore manentibus non leve periculu. Plin. l. 2. c. 37. Signum orientis sideris (Arcturi) servetur hirundinum abitu, namque deprehensae intereunt. Tamen in apricis locis quasdam manere certum est, quae non moriuntur omnes, sed mutantur et deplumantur, Aristot. Hist. Anim. l. 8. c. 16. Cuiusmodi hirundini Eutropii Eunuchi iam effeti depile caput et tineâ exesum confert Claud. in Eutrop. l. 1. Carm. 18. v. 118. etc. Ceterum Plin. l. 10. c. 24. Hirundines Thebarum tecta subire negantur, voniam urbs illa saepe capta sit: nec Biziae in Thracia, propter scelera Terei, Qua de re vide ubi de Philomela, Progne, Tereo. Cuius tamen facinus in Daulide Phocidis ponit Paus. et inde esse ait, quod in illa regione hirundines non nidulentur, neque ova excludant. Edidem volucrum soli flexuosi volatus, velox celeritas:quibus ex causis neque rapinae ceterarum avium obnoxia est. Eadem demum sola avium non nisi in volatu pascitur, Plin. ubi modo. Nempe: cum multae aliae sint aves, quae et flexuose volent et celeritate Praestent, nullae tamen sunt, quae volatum flexuosum tantâ velocitate expediant. Hinc ab hominibus aliquando ad varia celeriter annuntianda adhibitae. Plin. ibid. Cecina Volaterranus equestris ordinis quadrigarum dominus, comprehensas in urbem secum auferens, victoriae nuntias amicis mittelbat, in eundem nidum remeantes illito victoriae colore. Tradit et Fabius Pictor — cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se allatam: ut lino ad pedemeius alligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet etc. Idem Ib. c. 33. et 53. Despecie Hirundinum, quales in Medo quo templo degunt, supra in Ababilo vide. A' fusco earum colore Chelidoniae aspides, et Chelidoniae gemmae, nomen accepêre, de quibus vide aliquid supra: uti de cavo ungulae equinae, χελιδὲν Graecis dicto, infra in voce Ungula. Sed et in Hirundinis nido lapis Icterias, h. e. quo sanantur Icterici, reperiri dicitur, docetque Bochart. eius pullos croco tingi ab Arabibus, quo viso pater, eos ictero laborare suspicatus, lapidem illum ex India in nidum afferat et pullis supponat, Hieroz. Part. post. l. I. c. 10. ubi plura alia de hac ave. Adde Geth. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 3. c. 15. 73. 78. 82. 84. 85. et 97. ubi de cadem: et l. 4. c. 19. ubi de Hirundine, pisce volucri etc.II.HIRUNDOmachinae bellicae species. Henricus Rosla in Herlingsberga, apud C. du Fresne in Gloss.Non hîc unigenae fabricatur machina: nomenHaec Librilla, quasi saxea pondera librans:Obtinet illa Suis, sed Hirundinis haec: stat AselliIlla vocata notâ etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.